LAVATERUS Lud

LAVATERUS Lud
LAVATERUS Lud
Tigurinus, gener Henrici Bullingeri, cuius et Vitam vernaculo sermone scripsit, Eccl. patriae Antistes, multis scriptis in lucem editis inclaruit. Inter quae Homiliae in Iosuam, Iudices, Ruth, Ezram, Nehemiam, Esteram, Iobum, Ieremiam et Ezechielem: Comm. in Paralip. Proverbia, etc. Excellunt, Hist. eius Sacramentaria, et Tract. de Spectris, Germanice, Belgice, Italice et Gallice versus. Reliquos vide in Elogiis Ant Teissier P. 2. Obiit, secundum Helvicum, A. C. 1585. Ivellus in libr. evius in Prov. multiplicum et variam lectionem, ac reconditam doctrinam agnovit: ita ut nihil in eo genere extare putaverit cum eo conferendum, ingenue onfeslus, le multa illius Sapientissimi Regis Proverbia tum demum intellexisle, quae antea ignorabat, citante Eduardo Leigh. in Arm. de Religione, Anglice. Ex eadem fam. praeter insignes Viros, alios, floruit ibid. Ioh. Lavaterus, Lud. pronepos, nat. A. C. 1624. Phiosophiae in collegio Carolino Profellor. Cuius exstant, Praeparatio ad S. Cenam. Dislertatio Phys. de origine fontium, de atomis: Ethica de amicitia: Exoterica de loquela, auditu, cognitione et institutione mutorum ac surarum, etc. Item Ontosophicae varia Hodieque, nepotes Medicinae praecipue gloriâ incliti.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • PROCOPIUS Gazensis — Rhetor et Sophista. Scripsit Catenam Patrum, in octo primos libros Sacrae Scriptuae: ob stylum et diligentiam, a Photio laudatus, Cod. 160. 206. et 207. reprehensus ob prolixas nimis digressiones. Conradus Clauserus Tigurinus, paraphrasin huius… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”